monumenta.ch > Hieronymus > sectio 377 > sectio 10 > sectio 106 > sectio 15 > sectio 16 > sectio 248 > sectio 96 > sectio 34 > sectio 2 > sectio 14 > sectio 14 > sectio 95 > sectio 71 > sectio 89 > sectio 139 > sectio 103 > sectio 18 > sectio 12 > sectio 395 > sectio 128 > sectio 464 > sectio 9 > sectio 64 > sectio 6 > 16
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 15. <<<     >>> 17.

16.

1 Pendet singulis nostrorum stalera meritorum, atque exiguis vel boni operis, vel degeneris flagitii momentis huc atque illuc saepe inclinatur: si mala vergant, heu me! si bona, praesto est venia.
2 Nemo enim a peccato immunis: sed ubi propendunt bona, elevantur peccata, obumbrantur, teguntur.
3 Ergo in die iudicii aut nostra opitulabuntur nobis opera, aut ipsa nos in profundum, tamquam molari depressos lapide, mergent.
4 Gravis est enim, ut pote talento plumbeo suffulta, iniquitas; intolerabilis avaritia, atque omnis superbia, tetra fraudulentia (Zach. V, 7).
5 Et ideo hortare plebem Domini sperare magis in Domino, abundare in divitiis simplicitatis, in quibus ambulet sine laqueo, sine impedimento (II Cor. VIII, 2).